‏ 1 Chronicles 16

1Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David : et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo. 2Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini. 3Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam.

4Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël : 5Asaph principem, et secundum ejus Zachariam : porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom : Jehiel super organa psalterii et lyras : Asaph autem ut cymbalis personaret : 6Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fœderis Domini.

7In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus :

8Confitemini Domino, et invocate nomen ejus :
notas facite in populis adinventiones ejus.
9Cantate ei, et psallite ei,
et narrate omnia mirabilia ejus.
10Laudate nomen sanctum ejus :
lætetur cor quærentium Dominum.
11Quærite Dominum, et virtutem ejus :
quærite faciem ejus semper.
12Recordamini mirabilium ejus quæ fecit ;
signorum illius, et judiciorum oris ejus,
13semen Israël servi ejus,
filii Jacob electi ejus.
14Ipse Dominus Deus noster :
in universa terra judicia ejus.
15Recordamini in sempiternum pacti ejus :
sermonis quem præcepit in mille generationes,
16quem pepigit cum Abraham,
et juramenti illius cum Isaac.
17Et constituit illud Jacob in præceptum,
et Israël in pactum sempiternum,
18dicens : Tibi dabo terram Chanaan,
funiculum hæreditatis vestræ :
19cum essent pauci numero,
parvi et coloni ejus.
20Et transierunt de gente in gentem,
et de regno ad populum alterum.
21Non dimisit quemquam calumniari eos,
sed increpavit pro eis reges.
22Nolite tangere christos meos,
et in prophetis meis nolite malignari.
23Cantate Domino omnis terra ;
annuntiate ex die in diem salutare ejus :
24narrate in gentibus gloriam ejus ;
in cunctis populis mirabilia ejus.
25Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis,
et horribilis super omnes deos.
26Omnes enim dii populorum idola :
Dominus autem cælos fecit.
27Confessio et magnificentia coram eo :
fortitudo et gaudium in loco ejus.
28Afferte Domino, familiæ populorum :
afferte Domino gloriam et imperium.
29Date Domino gloriam ;
nomini ejus levate sacrificium,
et venite in conspectu ejus :
et adorate Dominum in decore sancto.
30Commoveatur a facie ejus omnis terra :
ipse enim fundavit orbem immobilem.
31Lætentur cæli, et exultet terra,
et dicant in nationibus : Dominus regnavit.
32Tonet mare et plenitudo ejus ;
exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.
33Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino :
quia venit judicare terram.
34Confitemini Domino, quoniam bonus :
quoniam in æternum misericordia ejus.
35Et dicite : Salva nos, Deus salvator noster,
et congrega nos, et erue de gentibus :
ut confiteamur nomini sancto tuo,
et exultemus in carminibus tuis.
36Benedictus Dominus Deus Israël,
ab æterno usque in æternum. Et dicat omnis populo : Amen, et hymnum Domino.
37Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas. 38Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo : et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores ; 39Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon, 40ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israëli. 41Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in æternum misericordia ejus. 42Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo : filios autem Idithun fecit esse portarios. 43Reversusque est omnis populus in domum suam : et David, ut benediceret etiam domui suæ.
Copyright information for VulgCT